- DECADUCHI
- DECADUCHIseu DECADARCHI, nomen Magistratus, a Lysaudro, post Athenienses ad Aegos flum. superatos instituti, in civitatibus, qui Atheniensibus prius suberant. C. Nepos in eo c. 1. Undique qui Atheniensium rebus studuissent, eiectis, Decem delegerat in unadquaque civitate, quibus summum imperium committeret. Horum in numerum nemo admittebatur, nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius sore proprium fide confirmaret. Ita Decem virali potestate constitutâ, ipsius nutu omnia gerebantur. Δεκαδαρχίας communiter Groeci appellant, Isocrates Panegyr. et ad Philippum. Diod. l. 14. Xenoph. Ε῾λλην. l. 3. Alii. In ipsa vero Athenarum urbe XXX. Viros, at in Priaeo similiter. Decem constituit, Plutarch. in eo: quos ambos ab amnestia postmodum exclusos diximus suo loco. vide Iust. quoque l. 5. c. 10. xxx. se Dominis, non civitati se bellum inferre. vide infra l. etc. eod xxx. Tyrannos aemigrare Eleusinâ iuberet. Decem-viros quoqueta Pausania surrogatos, hosque mox iterum pulsos, ait; C. Nep. in Thrasyb. c. 9. ut a triginta oppressam tyrannis. vide infra ne qui praeter triginta tyrannos, et decem qui postea praetores creati, etc.Meurs.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.